HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XII: De his quibus non erat fas intrare Ecclesiam Dei

#Deut. XXIII

Addidit quoque de differentia ingredientium Ecclesiam Dei sic: Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis, vel absciso veretro ecclesiam Dei, nec manzer usque ad decimam generationem. Ammonites, et Moabites post decimam generationem non intrabit in aeternum, quia hi populi propinqui Hebraeis exeuntibus de Aegypto occurrerunt eis cum pane tantum, cum scirent eos laborare siti in deserto, et conduxerunt adversus eos Balaam filium Beor. Praeterea quamplures eorum seducti fuerunt per mulieres eorumdem. Potest ingressus in ecclesiam dici ingressus in atrium mundorum, a quo arcebantur quidam in aeternum, quidam ad tempus, scilicet vel usque ad aliquem terminum dierum suorum, de quibus alibi, vel usque ad terminum successionum, de quibus hic agitur. Hebraeus verius tradit dicens, ingredi Ecclesiam Dei esse de filiabus Israel ducere uxorem, et sic in se, et in genere suo, fieri de populo Dei. Tamen secundum hoc frustra videtur praemissum esse de eunucho, cum non possit ducere uxorem, sed nec si ille vellet uxorem ducere de Israel, ob pecuniam, vel haereditatem, vel ob quamlibet causam ei non liceret. Forte quia nisi solum manzerem nominavit, non excludebatur ab ecclesia spurius et nothus. Manzer autem proprie est de scorto natus; spurius de concubina pro spurcitia incontinentiae; nothus qui de adultera. Videtur enim cum non sit verus de matrimonio filius, sicut et notas febres dicimus quae verae quartanae, aut hujusmodi, videntur, non sunt autem. Manzer ergo non copulabitur filiabus Israel, nec filius ejus etiam de legitima, nec nepos usque ad decimum successorem. Hic poterat intrare ecclesiam Dei, quia penitus exstincta erat memoria antiqui opprobrii. Ecclesia non solum manzeres, sed et spurios excludit ab ordinibus. De hoc quod prohibiti sunt duo populi praedicti intrare, Augustinus dicit quia in decima generatione poterant, propter Ruth Mohabitidem, quae intravit, de qua Booz, filius Salmon, genuit Obeth. Sed quia generationem Ruth nescimus, ab Abraham, contemporaneo Moab decem numeravimus generationes, usque ad matrimonium Ruth: quod autem additum est in prohibitione, in aeternum, per hoc quod ibidem promissum est debet exponi, scilicet nisi post decimam generationem. Vel quia dixit Ammonites et Moabites, quae nomina sunt masculini generis, nec dixit Ammonitis, vel Moabitis, de viris facta est prohibitio non de mulieribus, quia forte nec mulieres occurrerunt Hebraeis in deserto.